- SPONSIONIS
- SPONSIONISin Foro, faciendae olim ratio, apud Romanos, huiusmodi fuit: Petitor, ubi eum, unde petebatur, aut intentionem aut rationem intentionis suae inficiantem, audivit, eum Sponsione sacramenti provocavit, Ni ita esset; quâ factâ Reus petitorem vicissim provocavit: hôc modô, in intentione; Quando negas hunc servum meum esse, Sacramentô te quinquagenariô provoco. Spondesnequingentes, si meus sit, i. e. si meum esse probavero. Cui Reus: Spondeo, si tuus sit; qui si Sponsionem recusâsset, litem amisit. Inde restipulans rogabat, Et tu spondesne quingentos, ni tuus sit? i. e. si probavero, tuum non esse. Cui Petitor, Spondeo ni meus sit, atque hoc ni fecisset, litem amisisset. In ratione intentionis hôc pactô: Aio hunc servum meum esse, quia ex ancilla mea natus est. Cui Reus: Nego tuum esse, quia ex ancilla tua natus non est. Tum Petitor, Spondesne quingentos, si ex ancilla mea natus sit? Reus, Spondeo, si ex ancilla tua natus sit? etc. In quo genere pecunia, quae interponebatur, Sacramentum: Stipulatio et restipulatio, Sponsio dicebatur. Porro, ille qui petebat, dicebatur Sponsione et Sacramentô provocare: item Sacramentô rogare, quaerere, et stipulari. Ille vero, unde petebatur, dicebatur contendere ex provocatione, contendere Sacramentô et restipulari. Exempla sunt, apud Valerium l. 2. Macrobium, Ciceronem et Livium. De quingentis autem spondendis perpetuum non fuisse, sed Sponsionem factam esse, pro modo litis et arbitrio provocantis, verisimile est. Siquidem Factam esse sponsionem sestertium quinque milibus, discimus ex Cicerone in 5. Verrin. Idemque pro Roscio, Pecunia, inquit, petita est certa, cum tertia parte Sponsio facta sit. Vide Io. Rosin. l. 9. c. 13. E Foro in Circum: namque in Circensibus inprimis Ludis Sponsiones fervebant, inter factiones, huic vel illi colori faventes. Usque enim ad repre hensionem non Principes solum horum studiosi fuêre, ut Caligula Prasini, Vitellius Veneti etc. sed et populus, unde favor, Sponsiones, contentio non raro ingens, et tandem tanta, ut Iustin. temporibus, inter Prasinam et Venetam factiones seditione exortâ, 40000. hominum fere truciatâ hincque post tantam cladem, nomina factionum plane abolita sint. Pompâ itaque procedente favor studia et Sponsiones unicuiusque expediebantur. Vetus Scholiastes iuvenalis Sat. 11. v. 199. Iuvenibus spectacula concedo, qui propter certamina Sponsiones ponunt, et delectat eos iuxta puellas spectare; quia antiquitus solebant mulieres cum viris omnibus interesse spectaculis indifferenter. Tertullian. de Spectacul. c. 16. Aspice populum ad id spectaculum iam cum furore venientem iam tumultuosum, iam caecum, iam Sponsionibus concitatum. Sponsiones autem istae depositâ pecuniâ de victoria huius vel illius Aurigae fiebant, Hadr. Turnebus Advers. l. 8. c. 4. et l. 18. c. 33. Hinc Ovid. de Arte l. 1. v. 167.----- ----- Tangitque manu, poscitque libellumEt quaerit, posito pignore vincat uter.Martialis l. 11. Epigr. 1. v. ult.Sed cum Sponsio, Sabulaeque lasseDe Scorpo fuerint, et Incitato, etc.Etiam annulis depositis certabant. Ulpianus l. 17. ff. de praescript. verb. Si inhonesta Sponsionis causa erit, annuli duntaxat repetitio erit. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosin. l. 5. c. 5. et supra Combinae. Qui mos ad alios quoque Ludos translatus. De istiusmodi autem Sponsionibus ludi causâ factis quid sentiendum, exponit Berneggerus in Taciti Germ. quaest. 133. ubi, ut pauca inde adiciam, distinguit inter Sponsiones, quae virtutis ergo non fiunt, adeoque honestas probatasque causas non habent; quas merito reicit ex dicta lege, et Saxonum moribus, apud quos receptum olim ut nullus Iudicum de Sponsionibus talibus ac concertationibus iudicium interponeret, Weichbild. Art. 101. §. 2. et Sponsiones, quae licitam causam obligandique effectum habent, puta, quae ineuntur, ut sponsorum virtus et fortitudo magis inde conspicua reddatur, ut si quis certare velit hastâ, pilâ iaciendô, cursu, luctâ, pugnâ, l. 3. ff. de Aleat. Quemadmodum et in pecuniam ludere non prohibent Iura, modo summa pecuniae non nimis grandis in aleae dubium exponatur: Cum ne divitibus quidem ultra solidum singulis vicibus ludere liceat, coeteris longe minori pecuniâ, l. 1. l. ult. C. de Aleae lusu et Aleat. Unde Germanorum Veterum morem merito perstringit Tacitus loco cit. c. 24. his verbis: Aleam, quod mirêre, sobrii inter seria exercent, tantâ lucrandi perdendive temeritate, ut cum omnia defecerint, extremô ac novissimô iactu de lbertate et de corpore contendant. Victus voluntariam servitutem adit: quamvis iunior quamvis robustior, alligari se ac venire patitur. Ea est in re prava pervicacia, illi fidem vocant. Quam insaniam insaniisse quoque Hunnos, ex Ambrosii Tobia c. 11. ad hunc locum annotavit Lipsius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.